Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXIII.

1353, Juli 5. Schweidnitz.

König Karl IV. bestätigt dem Kloster einen Gunstbrief Herzogs Bolko II. von Schlesien-Münsterberg.

Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex notumfacimus universis, quod pro parte religiosorum . . abbatis et . . conventus monasterii Camencz Wrat. dioc. ord. Cist. devotorum nostrorum dilectorum oblata nobis petitio continebat, quatenus ipsis quasdam litteras infrascriptas seu privilegium felicis recordationis illustris condam Bolkonis ducis Slezie domini in Furstinberg et in Munstirberg principis nostri confirmare et de verbo ad verbum appro­bare de benignitate regia dignaremur. Cuiusquidem privilegii tenor per omnia sequitur in hec verba: - No. CLXXIII. - Nos igitur ad prefatorum abbatis et conventus devote supplicationis instanciam, presertim cum iuste petentibus non sit denegandus assensus, suprascriptum privi­legium seu litteras in omnibus suis tenoribus, sentenciis, punctis et clausulis, ut superius sunt conscripte, de regie benignitatis clementia, prout proinde processerunt, et salvis iuribus aliorum de verbo ad verbum approbamus, ratificamus et de regie liberalitatis singulari dono gracie con­firmamus presentium sub nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum in Swydnicz anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio indictione sexta III° Nonas Julii regnorum nostrorum anno septimo. Registrata.

Or. Perg. Das am Rande beschädigte Majestätssiegel an gelbrothseidnen Fäden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów